monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > bkeCod.32.5r > 2 > sectio 476 > sectio 601 > 55 > bkeCod.32.87r > sbsMin.75.92r > 60 > sectio 37 > sectio 16 > csg214.11 > 2 > 44
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XLIII. <<<     >>> XLV.

CAPUT XLIV. SHOW APPARATUS

1 Non dabitur aurum obryzum pro ea.
2 Quid namque per aurum obryzum nisi sancti angeli designantur? Qui recte et aurum vocantur, et obryzum: aurum, quia fulgent claritate iustitiae; obryzum, quia nullum habuerunt unquam contagium culpae. Homines vero iusti quandiu in hac carne corruptibili mortaliter vivunt, aurum quidem esse possunt, obryzum omnino non possunt, quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Nam quamvis in hac vita ex magna iustitiae claritate resplendeant, nequaquam tamen ad purum peccatorum sordibus carent; Ioanne Apostolo attestante, qui dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est; et affirmante Iacobo, qui astruit, dicens: In multis enim offendimus omnes. Propheta etiam deprecante, qui ait: Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Aurum ego obryzum illi nuncupantur, qui in ea qua conditi sunt innocentia perdurantes, et fulgent claritate iustitiae, et nullis vel minimis maculantur sordibus culpae.
3 Sed quia pro hac sapientia nullus angelorum redemptor humani generis mittendus fuit, ne quis spem in his, quos in adiutorium hominum saepe apparuisse didicimus, angelis poneret, dictum est: Non dabitur aurum obryzum pro ea. Ac si aperte diceretur: Per semetipsam sapientia manifestabitur, ut humanum genus a culpa redimatur. Nullus vice eius angelus mittitur, quia per creatorem necesse est ut creatura liberetur. Unde et in Evangelio Dominus dicit: Si vos filius liberaverit, vere liberi eritis. Sed vir sanctus, spiritu eiusdem sapientiae repletus, quosdam in Iudaea praevidit non esse defuturos qui spem in legislatore ponerent, et suae salutis auctorem Moysen putarent, sicut et cuidam sanato maledicentes dicunt: Tu discipulus sis eius, nos enim Moysi discipuli sumus. Unde adhuc congrue subinfertur:

bke22.32v